filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec
facietis calvitium super mortuo
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut
sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt
super terram
ne comedatis quae inmunda sunt
hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et
capram
cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem
camelopardalum
omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat
comedetis
de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec
comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia
ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda
erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae
habent pinnulas et squamas comedite
quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia
inmunda sunt
omnes aves mundas comedite
inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et
alietum
ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
et omne corvini generis
strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta
genus suum
herodium et cycnum et ibin
ac mergulum porphirionem et nycticoracem
onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam
quoque et vespertilionem
et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec
comedetur
omne quod mundum est comedite
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui
intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu
populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte
matris suae
decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae
nascuntur in terra per annos singulos
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem
elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui
et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut
discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit
Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec
cuncta portare
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et
proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex
armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod
desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et
epulaberis tu et domus tua
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas
eum quia non habet aliam partem in possessione tua
anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae
nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
venietque Levites qui aliam non habet partem nec
possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra
portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae
feceris